monumenta.ch > Plinius > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 55
{XIX} aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet.